DE CONIURATIONE CATILINAE
(1) Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta mouere magna merces uidebatur, tamen postulauere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. (2) Tum Catilina polliceri tabulas nouas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido uictorum fert. (3) Praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes: petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumuentum; cum eo se consulem initium agundi facturum. (4) Ad hoc maledictis increpabat omnes bonos, suorum unumquemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, complures periculi aut ignominiae, multos uictoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. (5) Postquam omnium animos alacres uidet, cohortatus ut petitionem suam curae haberent, conuentum dimisit.
(1) Fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam, oratione habita, cum ad iusiurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem uino permixtum in pateris circumtulisse; (2) inde cum post execrationem omnes degustauissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consueuit, aperuisse consilium suum atque eo ita fecisse, quo inter se fidi magis forent, alius alii tanti facinoris conscii. (3) Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existimabant ab eis qui Ciceronis inuidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum qui poenas dederant. (4) Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.
(1) Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia mouerant. (2) Huic homini non minor uanitas inerat quam audacia: neque reticere quae audierat neque suamet ipse scelera occultare; prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. (3) Erat ei cum Fuluia, muliere nobili, stupri uetus consuetudo; cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret; postremo agitare ferocius quam solitus erat. (4) At Fuluia, insolentiae Curi causa cognita, tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed, sublato auctore, de Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narrauit. (5) Ea res imprimis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. (6) Namque antea pleraque nobilitas inuidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamuis egregius homo nouus adeptus foret. Sed ubi periculum aduenit, inuidia atque superbia post fuere.
(1) Igitur comitiis habitis, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius, quod factum primo populares coniurationis concusserat. (2) Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare, arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. (3) Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines adsciuisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis tolerauerant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflauerant. (4) Per eas se Catilina credebat posse seruitia urbana sollicitare, urbem incendere, uiros earum uel adiungere sibi uel interficere.
(1) Sed in eis erat Sempronia, quae multa saepe uirilis audaciae facinora commiserat. (2) Haec mulier genere atque forma, praeterea uiro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. (3) Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido sic accensa, ut saepius peteret uiros quam peteretur. (4) Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiurauerat, caedis conscia fuerat, luxuria atque inopia praeceps abierat. (5) Verum ingenium eius haud absurdum: posse uersus facere, iocum mouere, sermone uti uel modesto uel molli uel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
(1) His rebus comparatis, Catilina nihilo minus in proximum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex uoluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. (2) Neque illi tamen ad cauendum dolus aut astutiae deerant. (3) Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fuluiam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoraui, consilia Catilinae sibi proderet. (4) Ad hoc collegam suum Antonium pactione prouinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. (5) Postquam dies comitiorum uenit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptauerat, aspera foedaque euenerant.
(1) Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quemdam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit; praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. (2) Interea Romae multa simul moliri, consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere: ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti paratique essent, dies noctesque festinare, uigilare, neque insomniis neque labore fatigari. (3) Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes conuocat per M. Porcium Laecam, (4) ibique multa de ignauia eorum questus, docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capiunda arma parauerat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere.
(1) Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improuiso domi suae imparatum confodere. (2) Curius ubi intellegit quantum periculum consuli impendeat, propere per Fuluiam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. (3) Ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. (4) Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae nouarum rerum cupidam, quod Sulla dominatione agros bonaque omnia amiserat; praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.
(1) Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis priuato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manli quantus aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea uulgi rumoribus exagitatum. (2) Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decreuit, darent operam consules ne quid res publica detrimenti caperet. (3) Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque ciues, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est.
(1) Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitauit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Nouembres. (2) Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conuentus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia seruile bellum moueri. (3) Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi (4) (hi utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta uendere mos erat) (5) sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, eisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. (6) Ad hoc, si quis indicauisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium seruo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem eius rei et sestertia ducenta; (7) itemque decreuere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus; Romae per totam urbem uigiliae haberentur eisque minores magistratus praeessent.
(1) Quibus rebus permota ciuitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lasciuia, quae diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia inuasit : (2) festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. (3) Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari paruos liberos, rogitare, omnia pauere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. (4) At Catilinae crudelis animus eadem illa mouebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. (5) Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicuti iurgio lacessitus foret, in senatum uenit. (6) Tum M. Tullius consul, siue praesentiam eius timens siue ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. (7) Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso uultu, uoce supplici postulare a patribus coepit ne quid de se temere crederent; ea familia ortum, ita se ab adulescentia uitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet. Ne existimarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam seruaret M. Tullius, inquilinus ciuis urbis Romae. (8) Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam uocare. (9) Tum ille furibundus: "Quoniam quidem circumuentus -inquit- ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam".
(1) Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum uoluens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem uigiliis munitam, optimum factu credens exercitum augere ac priusquam legiones scriberentur multa antecapere quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. (2) Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognouerat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. (3) Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiuscemodi :
(1) "Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum ullis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes, uiolentia atque crudelitate feneratorum plerique patria sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. Neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque, amisso patrimonio, liberum corpus habere: tanta saeuitia feneratorum atque praetoris fuit. (2) Saepe maiores uestrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac nouissime, memoria nostra, propter magnitudinem aeris alieni, uolentibus omnibus bonis, argentum aere solutum est. (3) Saepe ipsa plebs aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. (4) At nos non imperium neque diuitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. (5) Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris ciuibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis neue nobis eam necessitudinem imponatis, ut quaeramus quonam modo maxime ulti sanguinem nostrum pereamus."
(1) Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere uellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiuerit. (2) At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optimo cuique, litteras mittit, se falsis criminibus circumuentum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiuerit, fortunae cedere, Massiliam in exilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neue ex sua contentione seditio oreretur. (3) Ab his longe diuersas litteras Q. Catulus in senatu recitauit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. Earum exemplum infra scriptum est.
(1) "L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides, re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. (2) Quam ob rem defensionem in nouo consilio non statui parare; satisfactionem, ex nulla conscientia de culpa, proponere decreui, quam, mediusfidius, ueram licet cognoscas. (3) Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae priuatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus soluere possem -et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolueret- sed quod non dignos homines honore honestatos uidebam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. (4) Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conseruandae sum secutus. (5) Plura cum scribere uellem, nuntiatum est uim mihi parari. (6) Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado, eam ab iniuria defendas per liberos tuos rogatus. Aueto."
(1) Sed ipse paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum uicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. (2) Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discederet, praeter rerum capitalium condemnatis. (3) Praeterea decernit uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet. Cicero urbi praesidio sit. (4) Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxime miserabile uisum est. Cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque diuitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen ciues qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. (5) Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat; tanta uis morbi ac ueluti tabes plerosque ciuium animos inuaserat.
(1) Neque solum illis aliena mens erat qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes nouarum rerum studio Catilinae incepta probabat. (2) Id adeo more suo uidebatur facere. (3) Nam semper in ciuitate quibus opes nullae sunt bonis inuident, malos extollunt, uetera odere, noua exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. (4) Sed urbana plebes ea uero praeceps erat de multis causis. (5) Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxime praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ei Romam sicut in sentinam confluxerant. (6) Deinde multi memores Sullanae uictoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores uidebant, alios ita diuites ut regio uictu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex uictoria talia sperabat. (7) Praeterea iuuentus, quae in agris manuum mercede inopiam tolerauerat, priuatis atque publicis largitionibus excita, urbanum otium ingrato labori praetulerat. Eos atque alios omnes malum publicum alebat. (8) Quo minus mirandum est homines egentes, malis moribus, maxima spe, rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. (9) Praeterea quorum uictoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli euentum expectabant. (10) Ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus ualere ipsi malebant. (11) Id adeo malum multos post annos in ciuitatem reuerterat.
(1) Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri. (2) Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas, senatus specie, pro sua magnitudine. (3) Namque uti paucis uerum absoluam, post illa tempora quicumque rem publicam agitauere honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxima foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant. (4) Neque illis modestia neque modus contentionis erat: utrique uictoriam crudeliter exercebant.
(1) Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutae paucorum potentia creuit. (2) Ei magistratus, prouincias aliaque omnia tenere: ipsi innoxii florentes sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. (3) Sed ubi primum dubiis rebus nouandi spes oblata est, uetus certamen animos eorum adrexit. (4) Quodsi primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam obpressisset, neque illis, qui uictoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret. (5) Fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In eis erat Fuluius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit. (6) Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna nouis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum ciuis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.
(1) Igitur P. Vmbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, impellat ad societatem belli, existimans publice priuatimque aere alieno oppressos; praeterea, quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. (2) Vmbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus ciuitatium notus erat atque eos nouerat. Itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu ciuitatis et quasi dolens eius casum, requirere coepit quem exitum tantis malis sperarent. (3) Postquam illos uidet queri de auaritia magistratuum, accusare senatum quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare: "At ego" inquit "uobis, si modo uiri esse uultis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis". (4) Haec ubi dixit, Allobroges in maximam spem adducti Vmbrenum orare ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissime facturi essent, dum ea res ciuitatem aere alieno liberaret. (5) Ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. (6) Praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. Eo praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis, innoxios, quo legatis animus amplior esset; deinde eos pollicitos operam suam domum demittit.