DE CONIURATIONE CATILINAE
I
(1) Omnes homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne uitam silentio transeant ueluti pecora, quae natura prona atque uentri oboedientia finxit. (2) Sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis seruitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. (3) Quo mihi rectius esse uidetur ingeni quam uirium opibus gloriam quaerere, et, quoniam uita ipsa, qua fruimur, breuis est. memoriam nostri quam maxime longam efficere. (4) Nam diuitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est; uirtus clara aeternaque habetur. (5) Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, uine corporis an uirtute animi res militaris magis procederet. (6) Nam et prius quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est. (7) Ita, utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.
(1) Igitur, initio reges (nam in terris nomen imperi id primum fuit) diuersi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum uita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. (2) Postea uero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare, tum demum, periculo atque negotiis compertum, in bello plurimum ingenium posse. (3) Quodsi regnum atque imperatorum animi uirtus in pace ita ut in bello ualeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. (4) Nam imperium facile eis artibus retinetur, quibus initio partum est. (5) Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia inuasere, fortuna simul cum moribus immutatur. (6) Ita imperium semper ad optimum quemque a minus bono transfertur. (7) Quae homines arant, nauigant, aedificant, uirtuti omnia parent. (8) Sed multi mortales, dediti uentri atque somno, indocti incultique uitam sicuti peregrinantes transiere: quibus profecto contra naturam corpus uoluptati, anima oneri, fuit. Eorum ego uitam mortemque iuxta aestimo, quoniam de utraque siletur. (9) Verum enimuero is demum mihi uiuere atque frui anima uidetur, qui, aliquo negotio intentus, praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
(1) Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est: uel pace uel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. (2) Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen imprimis arduum uidetur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, maleuolentia et inuidia dicta putant; ubi de magna uirtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat aequo animo accipit; supra ea, ueluti facta, pro falsis ducit. (3) Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi multa aduersa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro uirtute audacia, largitio, auaritia uigebant. (4) Quae, tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta uitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: (5) ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilominus honoris cupido, eadem quae ceteros, fama atque inuidia uexabat.
(1) Igitur, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requieuit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decreui, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium contererem, neque uero agrum colundo aut uenando, seruilibus officiis intentum, aetatem agere; (2) sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna uidebantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat. (3) Igitur, de Catilinae coniuratione quam uerissime potero paucis absoluam: (4) nam id facinus imprimis ego memorabile existimo sceleris atque periculi nouitate. (5) De cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.
(1) L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna ui et animi et corporis, sed ingenio malo prauoque. (2) Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia ciuilis grata fuere, ibique iuuentutem suam exercuit. (3) Corpus patiens inediae, algoris, uigiliae supra quam cuiquam credibile est. (4) Animus audax, subdolus, uarius, cuius rei lubet simulator atque dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiae, sapientiae parum. (5) Vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. (6) Hunc, post dominationem L. Sullae, lubido maxima inuaserat rei publicae capiundae, neque id, quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. (7) Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoraui. (8) Incitabant praeterea corrupti ciuitatis mores, quos pessima ac diuersa inter se mala, luxuria atque auaritia, uexabant. (9) Res ipsa hortari uidetur, quoniam de moribus ciuitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quomodo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherrima atque optima pessima ac flagitiosissima facta sit, disserere.
(1) Vrbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi, sedibus incertis, uagabantur; cumque eis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. (2) Hi postquam in una moenia conuenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more uiuentes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita, breui, multitudo diuersa atque uaga concordia ciuitas facta erat. (3) Sed postquam res eorum ciuibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens uidebatur, sicuti pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est. (4) Igitur reges populique finitimi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. (5) At Romani, domi militiaeque intenti, festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere. Post, ubi pericula uirtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. (6) Imperium legitimum, nomen imperi regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia ualidum erat, rei publicae consultabant: ei uel aetate uel curae similitudine patres appellabantur. (7) Post, ubi regium imperium, quod initio conseruandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se conuertit, immutato more, annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minime posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.
(1) Sed, ea tempestate, coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. (2) Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt semperque eis aliena uirtus formidulosa est (3) Sed ciuitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum breui creuerit: tanta cupido gloriae incesserat. (4) Iam primum iuuentus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem, usu, militiam discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conuiuiis lubidinem habebant. (5) Igitur talibus uiris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus: uirtus omnia domuerat. (6) Sed gloriae maximum certamen inter ipsos erat; se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas diuitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. Laudis auidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant. (7) Memorarem possem quibus in locis maximas hostium copias populus Romanus parua manu fuderit, quas urbes natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.
(1) Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex uero celebrat obscuratque. (2) Atheniensium res gestae sicuti ego aestimo, satis amplae magnificaeque fuere, uerum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. (3) Sed quia prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. (4) Ita eorum qui fecere uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis potuere extollere praeclara ingenia. (5) At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque maxime negotiosus erat: ingenium nemo sine corpore exercebat; optimus quisque facere quam dicere, sua ab aliis benefacta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
(1) Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxima, minima auaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura ualebat. (2) Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant; ciues cum ciuibus de uirtute certabant. In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. (3) Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax euenerat aequitate seque remque publicam curabat. (4) Quarum rerum ego maxima documenta haec habeo quod in bello saepius uindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnauerant quique tardius, reuocati, proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; (5) in pace uero, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant, et, accepta iniuria, ignoscere quam persequi malebant.
(1) Sed ubi labore atque iustitia res publica creuit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes ui subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saeuire fortuna ac miscere omnia coepit. (2) Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile tolerauerant, eis otium, diuitiae -optandas alias- oneri miseriaeque fuere. (3) Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido creuit; ea quasi materies omnium malorum fuere. (4) Namque auaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subuertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia uenalia habere edocuit. (5) Ambitio multos mortales falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere; amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestimare, magisque uultum quam ingenium bonum habere. (6) Haec primo paulatim crescere, interdum uindicari; post, ubi contagio quasi pestilentia inuasit, ciuitas immutata, imperium ex iustissimo atque optimo crudele intolerandumque factum.
(1) Sed primo magis ambitio quam auaritia animos hominum exercebat; quod tamen uitium propius uirtutem erat. (2) Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignauus aeque sibi exoptant; sed ille uera uia nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. (3) Auaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupiuit; ea, quasi uenenis malis imbuta, corpus animumque uirilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. (4) Sed postquam L. Sulla, armis recepta re publica, bonis initiis malos euentus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam uictores habere, foeda crudeliaque in ciues facinora facere. (5) Huc adcedebat quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductauerat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, uoluptaria, facile in otio feroces militum animos molliuerant. (6) Ibi primum insueuit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, uasa caelata mirari, ea priuatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. (7) Igitur ei milites, postquam uictoriam adepti sunt, nihil reliqui uictis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant, ne illi corruptis moribus uictoriae temperarent.
(1) Postquam diuitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere uirtus, paupertas probro haberi, innocentia pro maleuolentia duci coepit. (2) Igitur ex diuitiis iuuentutem luxuria atque auaritia cum superbia inuasere: rapere, consumere, parui sua pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, diuina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. (3) Operae pretium est, cum domos atque uillas cognoueris in urbium modum exaedificatas, uisere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissimi mortales, fecere. (4) Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque uictis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. (5) At hi contra, ignauissimi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissimi uiri uictores reliquerant; proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti.
(1) Nam quid ea memorem, quae, nisi eis qui uidere, nemini credibilia sunt, a priuatis compluribus subuersos montes, maria constrata esse? (2) Quibus mihi uidentur ludibrio fuisse diuitiae, quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. (3) Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat: uiri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; uescendi causa terra marique omnia exquirere, dormire prius quam somni cupido esset, non famem aut sitim neque frigus neque lassitudinem opperiri sed ea omnia luxu antecapere. (4) Haec iuuentutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. (5) Animus, imbutus malis artibus, haud facile lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.
(1) In tanta tamque corrupta ciuitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum cateruas habebat. (2) Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, uentre, pene bona patria lacerauerat, quique alienum aes grande conflauerat, quo flagitium aut facinus redimeret, (3) praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, conuicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine ciuili alebat, postremo omnes quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ei Catilinae proximi familiaresque erant. (4) Quodsi quis etiam a culpa uacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. (5) Sed maxime adulescentium familiaritates adpetebat; eorum animi molles et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. (6) Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. (7) Scio fuisse nonnullos qui ita existimarent iuuentutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama ualebat.
(1) Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum uirgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiuscemodi contra ius fasque. (2) Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudauit, quod ea nubere illi dubitabat timens priuignum adulta aetate, pro certo creditur, necato filio, uacuam domum scelestis nuptiis fecisse. (3) Quae quidem res mihi imprimis uidetur causa fuisse facinus maturandi. (4) Namque animus impurus, dis hominibusque infestus, neque uigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam uastabat. (5) Igitur color ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus; prorsus in facie uultuque uecordia inerat.
(1) Sed iuuentutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, multis modis mala facinora edocebat. (2) Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula uilia habere; post, ubi eorum famam atque pudorem adtriuerat, maiora alia imperabat. (3) Si causa peccandi in praesens minus subpetebat, nihilominus insontes sicuti sontes circumuenire, iugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. (4) His amicis sociisque confisus Catilina simul quod aes alienum per omnes terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et uictoriae ueteris memores, ciuile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. (5) In Italia nullus exercitus; Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
(1) Igitur circiter Kalendas Iunias, L. Caesare et C. Figulo consulibus, primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere. (2) Vbi satis explorata sunt quae uoluit, in unum omnes conuocat, quibus maxima necessitudo et plurimum audaciae inerat. (3) Eo conuenere senatorii ordinis L. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; (4) praeterea ex equestri ordine M. Fuluius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis, domi nobiles. (5) Erant praeterea complures paulo occultius consilii huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. (6) Ceterum iuuentus pleraque, sed maxime nobilium, Catilinae inceptis fauebat; quibus in otio uel magnifice uel molliter uiuere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. (7) Fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius inuisus ipsi magnum exercitum ductabat, cuiusuis opes uoluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio ualuisset, facile apud illos principem se fore.
(1) Sed antea item coniurauere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit; de qua, quam uerissime potero, dicam. (2) L. Tullo et M. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla designati consules, legibus ambitus interrogati, poenas dederant. (3) Post paulo Catilina pecuniarium repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitimos dies profiteri nequiuerat. (4) Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. (5) Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembres consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere; ipsi, fascibus correptis, Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. (6) Ea re cognita, rursus in nonas Februarias consilium caedis transtulerant. (7) Iam tum non consulibus modo sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. (8) Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessimum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati conuenerant, ea res consilium diremit.
(1) Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognouerat. (2) Neque tamen senatus prouinciam inuitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul esse uolebat; simul quia boni complures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat. (3) Sed is Piso in prouincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. (4) Sunt qui ita dicant, imperia eius iniusta, superba, crudelia, barbaros nequiuisse pati; (5) alii autem equites illos, Cn. Pompei ueteres fidosque clientes, uoluntate eius Pisonem adgressos; numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeua multa antea perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. (6) De superiore coniuratione satis dictum.
(1) Catilina ubi eos, quos paulo ante memoraui, conuenisse uidet, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens uniuersos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem huiuscemodi habuit : (2) "Ni uirtus fidesque uestra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignauiam aut uana ingenia incerta pro certis captarem. (3) Sed quia multis et magnis tempestatibus uos cognoui fortes fidosque mihi eo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere, simul quia uobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi: (4) nam idem uelle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. (5) Sed ego, quae mente agitaui, omnes iam antea diuersi audistis. (6) Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio uitae futura sit, nisi nosmet ipsi uindicamus in libertatem. (7) Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit semper illis reges, tetrarchae uectigales esse, populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, uulgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, eis obnoxii, quibus, si res publica ualeret, formidini essemus. (8) Itaque omnis gratia, potentia, honos, diuitiae apud illos sunt aut ubi illi uolunt; nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem. (9) Quae, quousque tandem patiemini, o fortissimi uiri? Nonne emori per uirtutem praestat quam uitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? (10) Verum enimuero, pro deum atque hominum fidem, uictoria in manu nobis est, uiget aetas, animus ualet; contra, illis annis atque diuitiis omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est, cetera res expediet. (11) Etenim quis mortalium, cui uirile ingenium est, tolerare potest illis diuitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? Illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? (12) Cum tabulas, signa, toreumata emunt, noua diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, uexant, tamen summa lubidine diuitias suas uincere nequeunt. (13) At nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior; denique quid reliqui habemus praeter miseram animam? (14) Quin igitur expergiscimini? En illa, illa quam saepe optastis libertas, praeterea diuitiae, decus, gloria in oculis sita sunt. Fortuna omnia ea uictoribus praemia posuit. (15) Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea uos hortantur. (16) Vel imperatore uel milite me utimini; neque animus neque corpus a uobis aberit. (17) Haec ipsa, ut spero, uobiscum una consul agam nisi forte me animus fallit et uos seruire magis quam imperare parati estis."